- MILIUM
- I.MILIUMlocus in Urbe Constantinopoli, vide supra, Miliarii Agitatores.II.MILIUMomnium frugum fertilissimum, quippe ex cuius uno grano terni sextarii gignuntur, Plin l. 18. c. 7. in Campania potissimum crescit, quae candidam ex eo pultem sacit. Fit et panis praedulcis. Sarmatarum quoque gentes hâc potissimum pulte alantur, et crudâ etiam farinâ, equinê lacte vel sanguine e cruris venis admistô. Aethiopes non aliam frugem, quam milii hordeique novêre, Ibid. c. 10. Coeterum fastigiatur Milium, ut et paniculum, in culmum geniculatum et concavum: quae ambo etiam, cum omnium reliquorum satorum fructus aut spicis contineatur, aut includatur siliquis, aut vasculis, tantum pro indiviso et parois avibus exposita sunt, indefensa quippe membranis continentur; Iterum c. 7. cit. Comae vero granum eius complexae fimbriatô capillô curvantur, Ibid. Plinii aetate ex India in Taliam milium invectum est, nigrum colore, amplum granô, harundineum culmô, de quo vide ibidem. Purgamenta eius, ut et panici, sesamae ac tritici appludam dixêre, Idem c. 10. etc. Gracis Κέγχρος: unde Κεγχρίνης serpens, apud Nicandrum in Theriacis, quod instar milii granorum variatum habeat tergum. Et Κεγχρὶς, seu Κεγχρίνης avis, apud Aristophanem, accipitrum genus, a maculis ita dictum: quod perperam nonnulli confundunt cum Miliaria ave Latinorum, quae inter coturnices in aviariis ganeonum miliô saginabatur, teste Varrone l. 3. RR. c. 5. Porro verbum κεγχρῶσαι, unde κεγχρώματα, τὰ ποικίλματα, quomodo dicebantur in clypeorum ambitu ornamenta, granorum instar aspersa: parva videl. clavorum capita, ex auro exstantia. Item labra poculorum; nummorum quoque in circuitu orbis, ex parvis granis factus et ornamenti gratiâ additus etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 339. et 340. Sed et in vestibus κέγχροι dicebantur rotundae macularum formae, quibus intertexi ac distingui solebant, apud Athenaeum l. 12. quae aliter ἦλοι, σημεῖα, σφραγῖδες, Latin. clavi, signa, etc. dicebantur. Etiam, uti in auro ἀδάμας puri puti auri granum vocabatur, ita in argenteis fodinis κέγχρος vel κέρχνος. dicebantur parva grana meri argenti, quae ad instar milii granorum in venis lucebant, cenchron vocat Plin. loc. cit. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 339. 340. et 1076. ut et supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.